sábado, 17 de novembro de 2007

Fernando Fernandes de Bregáncia 1214, 9 de Janeiro

Decumiento publicado por Isabel Alfonso Anton [La Colonizacion Cisterciense en la Meseta de l Duero. El Dominio de Moreruela, 1986, Zamora, pp. 376-377] i por eilha lido ne l A.H.N. [Archivo Histórico Nacional] Clero. Moreiruola C. 3.551, nº 4.


(Crismón). In nomine Domini nostri Ihesu Christi amen. Ea que in presenti sunt cito a memoria dabuntur nisi in scriptis redigantur. Scriptura enim nutrit memoriam et oblivionis incomoda procul pellit. Iccirco ego Alfonsus Dei gratia rex Legionem et Gallecia per hoc scriptum imperpetuo valiturum notum facio omnibus de regno meo tam presentibus quam futuris quod do et hereditario iure concedo vobis domno Fernan Fernandi de Bregancia et voci vestre imperpetuum illam meam hereditatem de Villa Nova infrarias, cum omnibus directuris et pertinenciis suis, exitibus, regressibus montibus, fontibus, pratis, pascuis et cum quanto ibidem ad prestitum homies esse videtur ut eam habeatis et libere possideatis sicut ea que melius habetis et liberius possidetis. Hoc autem facio vobis pro bono et grato servi cio quod mihi fecistis intra Sarrace­norum etiam aliis multis locis, vendatis, donetis, conmutetis et velle vestrum de ea imperpetuum faciatis. Siquis igitur tam de meo genere quam de extraneo contra hoc meum voluntarium factum venire presumpserit et hanc meam donationis kartam modo aliquo infringere attemptaverit iram Dei ompnipotentis habeat et regiam indignationem incurrat et siquid invaserit duplo vel triplo componat et insuper mille morabetinos exsolvat carta nichilominus in suo semper robore permanente. Facta karta in Ledesma IX, die jannuaris. Era M.CC.L.II. Ego A(lfonso) Dei gratia rex Legionem et Gallecie hanc kartam quam fieri iussi roboro et confirmo.

(1.ª col.):

Petro IIII existente compostellane archiepiscopo.
Fernan auriense episcopo.
Suerio Tudense episcopo.
Roderico Lucense episcopo.
Pelagio minduniense episcopo.
Johan ovetense episcopo.
Roderico legionense episcopo.
Petro astoricense episcopo.
Martin cemorense episcopo.
(Signum regis).

(2.ª col.):

Domno Sancio Fernan regis signifero.
Domno Roderico Gundisalvi Sarriam et Montenigro.
Domno Johanne Fernam Trastamar et Monterrosus.
Domno Fernam Albam de Aliste et Castrotoraf.
Domno Roderico Fernam Beneventus et Astoricam.
Domno Fernam Gunsavi Taurus et Maioricam.
Domno Alvaro Didaci Oventum et Abelies et Buiz.
Domno Munio Roderici Arvolium et
Petro Petri cancellario existente. Martin presbiter notuit.