sábado, 22 de dezembro de 2007

Muntesino i Moreiruola, 1232, 8 de nobembre


Decumiento publicado por Isabel Alfonso Anton [La Colonizacion Cisterciense en la Meseta de l Duero. El Dominio de Moreruela, 1986, Zamora, pp. 401-402] i por eilha lido ne l A.H.N. [Archivo Histórico Nacional] Clero. Moreiruola C. 3.552, nº 2. Colecc. Sellos 27/22.


Notum sit presentes litteras inspecturis quod cum apud nos S. Dei permissione bracarensem archiepiscopum, domnus P. abbas de Moreirola instaret quod ei daremus auctoritatem sive licentiam construendi ecclesiam in quadam sua hereditate que Motezinus vocatur hoc illi sub hoc tenore concessimus quod de decimis ipsius ecclesie et primiciis nobis quartam partem integre et sine questione aliqua persolvat salvis etiam nobis censuria ipsius ecclesie et aliis iuribus et votis parrochianorum iuxta consuetudinem aliarum ecclesiarum in terra de Bragancia constitutarum. Promisi etiam nobis quod de terris quas per se vel per alios excoluerit in. terra de Bragancia vel de Lampazas nobis vel ecclesiis in quarum parrochiis terre site fuerint iuxta constitutionem generalis concilii per dominum Innocentium celebrati decimas integre persolvant. Vt autem hoc factum decetero non possit in dubium revocari presentem cartam sigillo nostro et ipsius abbatis cum consensu conventus sui fecimus communiri. Sub era M.CC. LXXVI idus novembris. Qui presentes fuerunt:

(1ªcol.):
Archidiaconus domnus G. Menendi.
Johannes Perfi canonicus
Petros Garsie clericus
Petros Pelagii clericus
Johannes de ganancia clericus
et alii cleriei bracarenses.

(2.ª col.):
Prior domnus Stephanus
Domnus Stephanus sacrita
Dominicus Pelagii infirmarius
Johanninus monachus
Domnus Dominicus subprior
Pelagius monachus et alii multi monachi eiusdem monasterii.