sábado, 15 de setembro de 2007

002 - Palaçuolo - 1172 [2]



Decumiento publicado por José Leite de Vasconcellos (Estudos de Philologia Mirandesa, II, pp. 231-232), i sacado de l "Livro 2º de Doações de D. Afonso III, fl. 15 v e Livro 2º de Alem-Douro, fl. 157".



In dei nomine et eius gracia. Noscant omnes homines qui hanc cartam audierint legere quod ego Alffonsus Rex Portugalensis una cum filio meo Rege Sancio et filia mea Regina Tharasia facio uobis nostro militi Petrus Menendiz et cognominatus Tyu karta donacionis et firmitudinis de nostro regalengo quod habemus in terra de Miranda[1] sub dominio de Ilgoso scilicet Atenor et Palaciola cum omnibus suis terminis sed sciendum quod omnes homines cultores debent morari in Atenor et etiam in utraque laborare. Et concedimus tibi ut ubicumque volueritis ponere uillas uestras et sedes uestras construatis preter autarium de Palaciolo et caput de ipso autario non populetur. Damus et concedimus uobis ipsum supradictum reganengum quomodo superius diximus cum omnibus suis terminis pro bono seruicion quod semper de uobis recepimus et adhuc recipiamus. Igitur ab hac die in antea habeatis uos ipsum supradictum Reganengum cum omnibus terminis uos et quoscumque uolueritis et faciatis de eo quicquid uobis placuerit in perpetuum. Facta karta donationis et firmitudinis mense julio. Era Mª CCª Rª. Ego Alfonsus Rex Portugalensis una cum filio meo rege Sancio et filia mea regina Tarasia hanc kartam roboramus et concedimus tempore quo comes Ualascus erat meus maiordomus et Petrus Fernãdi maiordomus regis Sancij et Petrus Presbyter Faisaj meus scribanus coram bonis hominibus hoc signum facio. Petrus Odorij testis. Suarius Diaz Testis. Martinus Suaris Testis.




[1] Diç J. Leite de Vasconcellos que l decumiento oureginal ten la palabra Bragancia, habendo-se screbido porriba, na lheitutra nuoba, Miranda.